|
PROPHETIA
DANIELIS
1 1 Anno tertio regni Ioachim regis Iudae venit
Nabuchodonosor rex Babylonis Ierusalem et obsedit eam; 2 et tradidit
Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei, et
asportavit ea in terram Sennaar in domum deorum suorum et vasa intulit in
domum thesauri deorum suorum. 3 Et ait rex Asfanaz praeposito
eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et
tyrannorum 4 pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et
eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui
possent stare in palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguam
Chaldaeorum. 5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de
cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea
starent in conspectu regis. 6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Iudae
Daniel, Ananias, Misael et Azarias. 7 Et imposuit eis praepositus
eunuchorum nomina: Danieli Baltassar et Ananiae Sedrac, Misaeli Misac et
Azariae Abdenago. 8 Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur
de mensa regis neque de vino potus eius, et rogavit eunuchorum
praepositum, ne contaminaretur. 9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et
misericordiam in conspectu principis eunuchorum; 10 et ait princeps
eunuchorum ad Daniel: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis
cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris
adulescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi . 11 Et
dixit Daniel ad custodem, quem constituerat princeps eunuchorum super
Daniel, Ananiam, Misael et Azariam: 12 Tenta nos, obsecro, servos
tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad
bibendum; 13 et videantur in conspectu tuo vultus nostri et vultus
puerorum, qui vescuntur cibo regio, et, sicut videris, facies cum servis
tuis . 14 Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.
15 Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et
corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. 16
Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis
legumina. 17 Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et
disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam
omnium visionum et somniorum. 18 Completis itaque diebus, post quos
dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in
conspectu Nabuchodonosor. 19 Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt
inventi de universis tales ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et
steterunt in conspectu regis. 20 Et omne verbum sapientiae et
intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis decuplum
super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno eius. 21
Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
2 1 In anno secundo regni Nabu chodonosor vidit Nabuchodo nosor
somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnus eius fugit ab eo.
2 Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et
Chaldaei et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt coram
rege. 3 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et spiritus meus
conterritus est, ut intellegat somnium . 4 Responderuntque Chaldaei
regi Aramaice: Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis tuis, et
interpretationem eius indicabimus . 5 Et respondens rex ait
Chaldaeis: Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium et
coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestrae in sterquilinium
ponentur; 6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia
et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et
interpretationem eius indicate mihi . 7 Responderunt secundo atque
dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius
indicabimus . 8 Respondit rex et ait: Certe novi quia tempus
redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. 9 Si ergo somnium non
indicaveritis mihi, una est de vobis sententia. Et verbum fallax et
deceptione plenum composuistis, ut loquamini mihi, donec tempus
pertranseat; somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem
eius loquamini mihi . 10 Respondentes ergo Chaldaei coram rege
dixerunt: Non est homo super terram qui sermonem regis possit indicare;
quapropter neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi
sciscitatur ab omni hariolo et mago et Chaldaeo. 11 Sermo enim, quem
tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in
conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio
. 12 Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent
omnes sapientes Babylonis. 13 Et egressa sententia, ut sapientes
interficerentur, quaerebantur Daniel et socii eius, ut perirent. 14
Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem
militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis;
15 respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam
ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem
indicasset Arioch Danieli, 16 Daniel ingressus rogavit regem, ut
tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi; 17 et ingressus est
domum suam Ananiaeque, Misaeli et Azariae sociis suis indicavit negotium,
18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto
et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
19 Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et
benedixit Daniel Deo caeli 20 et locutus Daniel ait: Sit nomen
Dei benedictum a saeculo et usque in saeculum, quia sapientia et
fortitudo eius sunt; 21 et ipse mutat tempora et aetates, transfert
atque constituit reges, dat sapientiam sapientibus et scientiam
intellegentibus disciplinam: 22 ipse revelat profunda et
abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo
inhabitat, 23 Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia
sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quae
rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis . 24 Propterea
Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes
Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas; introduc
me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo . 25 Tunc Arioch
festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: Inveni hominem de
filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet . 26
Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: Putasne vere
potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?. 27
Et respondens Daniel coram rege ait: Mysterium, quod rex interrogat,
sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi; 28
sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex
Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum
et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: 29 Tu, rex,
cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui
revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt. 30 Mihi quoque non
in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum
hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et
cogitationes mentis tuae scires. 31 Tu, rex, videbas, et ecce statua
una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et
intuitus eius erat terribilis. 32 Huius statuae caput ex auro optimo
erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere,
33 tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem
fictilis. 34 Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et
percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos;
35 tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum,
et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus,
nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam,
factus est mons magnus et implevit universam terram. 36 Hoc est
somnium; interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex. 37 Tu rex
regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam
dedit tibi; 38 et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiae
agri volucresque caeli, dedit in manu tua et te dominum universorum
constituit: tu es caput aureum. 39 Et post te consurget regnum aliud
minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.
40 Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum
comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet
omnia haec. 41 Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae
figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei,
secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto. 42 Et digitos
pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum
et ex parte contritum. 43 Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex
luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi,
sicuti ferrum misceri non potest testae. 44 In diebus autem regnorum
illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur,
et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna
haec, et ipsum stabit in aeternum. 45 Secundum quod vidisti quod de
monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes
et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea;
et verum est somnium et fidelis interpretatio eius . 46 Tunc rex
Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danielem adoravit et hostias et
incensum praecepit, ut sacrificarent ei. 47 Loquens ergo rex ait
Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans
mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc . 48 Tunc rex
Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et
constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem
praefectorum super cunctos sapientes Babylonis. 49 Daniel autem
postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac,
Misac et Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus regis.
3 1 Nabuchodonosor rex fecit sta tuam auream altitudine cubito
rum sexaginta, latitudine cubitorum sex; et statuit eam in campo Dura in
provincia Babylonis. 2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos
satrapas, magistratus et iudices, duces et tyrannos et praefectos omnesque
principes provinciarum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam
erexerat Nabuchodonosor rex. 3 Tunc congregati sunt satrapae,
magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates, qui erant in
potestatibus constituti, et universi principes provinciarum ad
dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in
conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor, 4 et praeco clamabat
valenter: Vobis dicitur, populi, tribus et linguae: 5 in hora, qua
audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae, sambucae et psalterii et
symphoniae et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream,
quam constituit Nabuchodonosor rex. 6 Si quis autem non prostratus
adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis . 7 Post
haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae et
citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum,
cadentes omnes populi tribus et linguae adoraverunt statuam auream, quam
constituerat Nabuchodonosor rex. 8 Statimque et in ipso tempore
accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos 9 dixeruntque
Nabuchodonosor regi: Rex, in aeternum vive! 10 Tu, rex, posuisti
decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae et citharae,
sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum,
prosternat se et adoret statuam auream; 11 si quis autem non procidens
adoraverit, mittetur in fornacem ignis ardentis. 12 Sunt ergo viri
Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac
et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et
statuam auream, quam erexisti, non adorant . 13 Tunc Nabuchodonosor in
furore et in ira praecepit, ut adducerentur Sedrac, Misac et Abdenago;
tunc viri illi adducti sunt in conspectu regis. 14 Pronuntiansque
Nabuchodonosor rex ait eis: Verene, Sedrac, Misac et Abdenago, deos meos
non colitis et statuam auream, quam constitui, non adoratis? 15
Numquid estis nunc parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae,
fistulae, citharae, sambucae, psalterii et symphoniae omnisque generis
musicorum, prosternere vos et adorare statuam, quam feci? Quod si non
adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis; et quis est
deus, qui eripiat vos de manu mea? . 16 Respondentes Sedrac, Misac et
Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re
respondere tibi: 17 Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere
nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex, liberabit. 18 Quod
si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus et statuam
auream, quam erexisti, non adoramus . 19 Tunc Nabuchodonosor repletus
est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac et
Abdenago; et respondens praecepit, ut succenderetur fornax septuplum quam
succendi consueverat; 20 et viris fortissimis de exercitu suo iussit,
ut ligarent Sedrac, Misac et Abdenago et mitterent eos in fornacem ignis
ardentis; 21 et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris
et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis;
22 itaque, quia iussio regis urgebat, et fornax succensa erat nimis,
viros illos, qui miserant Sedrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma
ignis. 23 Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in
medio camino ignis ardentis colligati. (Quae sequuntur in Hebraeis
voluminibus non repperi). 24 Et ambulabant in medio flammae laudantes
Deum et benedicentes Domino. 25 Stans autem Azarias oravit sic
aperiensque os suum in medio ignis ait: 26 Benedictus es, Domine,
Deus patrum nostrorum, et laudabilis et gloriosum nomen tuum in
saecula, 27 quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et
universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua
veritas. 28 Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti
super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum
Ierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia
haec propter peccata nostra. 29 Peccavimus enim et inique egimus
recedentes a te et deliquimus in omnibus; 30 et praecepta tua non
audivimus nec observavimus nec fecimus, sicut praeceperas
nobis, ut bene nobis esset. 31 Omnia ergo, quae induxisti super
nos, et universa, quae fecisti nobis, vero iudicio fecisti; 32 et
tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum
praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram. 33
Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facta
sunt servis tuis et his, qui colunt te. 34 Ne, quaesumus, tradas nos
in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum
tuum 35 neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham
dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, 36
quibus dixisti quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et
sicut arenam, quae est in litore maris; 37 quia, Domine, imminuti
sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa
terra hodie propter peccata nostra; 38 et non est in tempore
hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque
sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum
coram te, ut possimus invenire misericordiam; 39 sed in anima
contrita et spiritu humilitatis suscipiamur sicut in holocausto arietum
et taurorum 40 et sicut in milibus agnorum pinguium; sic fiat
sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, et perfice subsequentes
te, quoniam non est confusio confidentibus in te. 41 Et nunc
sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam; 42
ne confundas nos, sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et
secundum multitudinem misericordiae tuae 43 et erue nos in mirabilibus
tuis et da gloriam nomini tuo, Domine. 44 Et confundantur omnes,
qui ostendunt servis tuis mala; confundantur absque ulla
potentia, et robur eorum conteratur. 45 Sciant quia tu es
Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum . 46 Et non
cessabant, qui immiserant eos, ministri regis succendere fornacem naphta
et stuppa et pice et malleolis, 47 et effundebatur flamma super
fornacem cubitis quadraginta novem 48 et erupit et incendit, quos
repperit iuxta fornacem de Chaldaeis. 49 Angelus autem Domini
descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis
de fornace 50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem; et
non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae
intulit. 51 Tunc hi tres, quasi ex uno ore, laudabant et glorificabant
et benedicebant Deo in fornace dicentes: 52 Benedictus es, Domine,
Deus patrum nostrorum, et laudabilis et superexaltatus in
saecula; et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et superlaudabile
et superexaltatum in saecula. 53 Benedictus es in templo sanctae
gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula. 54
Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus
in saecula. 55 Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super
cherubim, et laudabilis et superexaltatus in saecula. 56 Benedictus
es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula. 57
Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in
saecula. 58 Benedicite, caeli, Domino, laudate et superexaltate eum
in saecula. 59 Benedicite, angeli Domini, Domino, laudate et
superexaltate eum in saecula. 60 Benedicite, aquae omnes, quae super
caelos sunt, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 61
Benedicat omnis virtus Domino, laudate et superexaltate eum in
saecula. 62 Benedicite, sol et luna, Domino, laudate et
superexaltate eum in saecula. 63 Benedicite, stellae caeli,
Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 64 Benedicite,
omnis imber et ros, Domino, laudate et superexaltate eum in
saecula. 65 Benedicite, omnes venti, Domino, laudate et
superexaltate eum in saecula. 66 Benedicite, ignis et aestus,
Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 67 Benedicite,
frigus et aestus, Domino, laudate et superexaltate eum in
saecula. 68 Benedicite, rores et pruina, Domino, laudate et
superexaltate eum in saecula. 69 Benedicite, gelu et frigus,
Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 70 Benedicite,
glacies et nives, Domino, laudate et superexaltate eum in
saecula. 71 Benedicite, noctes et dies, Domino, laudate et
superexaltate eum in saecula. 72 Benedicite, lux et tenebrae,
Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 73 Benedicite,
fulgura et nubes, Domino, laudate et superexaltate eum in
saecula. 74 Benedicat terra Dominum, laudet et superexaltet eum in
saecula. 75 Benedicite, montes et colles, Domino, laudate et
superexaltate eum in saecula. 76 Benedicite, universa germinantia in
terra, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 77
Benedicite, maria et flumina, Domino, laudate et superexaltate eum in
saecula. 78 Benedicite, fontes, Domino, laudate et superexaltate eum
in saecula. 79 Benedicite, cete et omnia quae moventur in aquis,
Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 80 Benedicite,
omnes volucres caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in
saecula. 81 Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino, laudate et
superexaltate eum in saecula. 82 Benedicite, filii hominum,
Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 83 Benedic, Israel,
Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 84 Benedicite,
sacerdotes Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in
saecula. 85 Benedicite, servi Domini, Domino, laudate et
superexaltate eum in saecula. 86 Benedicite, spiritus et animae
iustorum, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. 87
Benedicite, sancti et humiles corde, Domino, laudate et superexaltate
eum in saecula. 88 Benedicite, Anania, Azaria, Misael,
Domino, laudate et superexaltate eum in saecula; quia eruit nos de
inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio
fornacis ardentis flammae et de medio ignis eruit nos. 89
Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia
eius. 90 Benedicite, omnes, qui timetis Dominum, Deo deorum; laudate
et confitemini ei, quia in saecula misericordia eius . (Hucusque non
habetur in Hebraeo et, quae posuimus, de Theodotionis editione translata
sunt). 91 24 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere;
respondens ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium
ignis compeditos?. Qui respondentes dixerunt regi: Vere, rex . 92
25 Respondit et ait: Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes
in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti
similis filio deorum . 93 26 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium
fornacis ignis ardentis et ait: Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei
excelsi, egredimini et venite . Statimque egressi sunt Sedrac, Misac et
Abdenago de medio ignis. 94 27 Et congregati satrapae, magistratus et
iudices et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil
potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum
non esset adustus, et sarabara eorum non fuissent immutata, et odor ignis
non transisset per eos. 95 28 Et erumpens Nabuchodonosor ait:
Benedictus Deus eorum, Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum
et eruit servos suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt
et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum,
excepto Deo suo. 96 29 A me ergo positum est decretum, ut omnis
populus, tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum
Sedrac, Misac et Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in
sterquilinium fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita salvare .
97 30 Tunc rex promovit Sedrac, Misac et Abdenago in provincia
Babylonis. 98 31 Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus et
linguis, quae habitant in universa terra: Pax vobis multiplicetur.
99 32 Signa et mirabilia, quae fecit apud me Deus excelsus, placuit
mihi praedicare: 100 33 Signa eius quam magna sunt, et mirabilia
eius quam fortia! Et regnum eius regnum sempiternum, et potestas
eius in generationem et generationem .
4 1 Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in
palatio meo; 2 somnium vidi, quod perterruit me, et cogitationes in
stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me. 3 Et per me
propositum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti
sapientes Babylonis, ut solutionem somnii indicarent mihi. 4 Tunc
ingrediebantur harioli, magi, Chaldaei et haruspices; et somnium narravi
in conspectu eorum, et solutionem eius non indicaverunt mihi; 5 donec
denique ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar
secundum nomen dei mei et qui habet spiritum deorum sanctorum in
semetipso. Et somnium coram ipso locutus sum: 6 Baltassar, princeps
hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et
omne sacramentum non est impossibile tibi, visiones somnii mei, quas vidi,
et solutionem eius narra. 7 Visio capitis mei in cubili
meo: Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius
nimia. 8 Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens
caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. 9
Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius, et esca universorum
in ea. Subter eam habitabant bestiae agri, et in ramis eius
conversabantur volucres caeli, et ex ea vescebatur omnis caro. 10
Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil et
sanctus de caelo descendit. 11 Clamavit fortiter et sic
ait: Succidite arborem et praecidite ramos eius, excutite folia
eius et dispergite fructus eius. Fugiant bestiae de sub ea, et
volucres de ramis eius. 12 Verumtamen germen radicum eius in terra
sinite et in vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli
tingatur, et cum feris pars eius in herba terrae. 13 Cor eius ab
humano commutetur, et cor ferae detur ei, et septem tempora mutentur
super eum. 14 In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum
petitio, ut cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno
hominum et, cuicumque voluerit, dabit illud et humillimum hominem
constituet super eo. 15 Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu
ergo, Baltassar, interpretationem narra, quia omnes sapientes regni mei
non queunt solutionem edicere mihi; tu autem potes, quia spiritus deorum
sanctorum in te est . 16 Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit
quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem
rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te .
Respondit Baltassar et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et
interpretatio eius hostibus tuis sit. 17 Arborem, quam vidisti
sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus
illius in omnem terram, 18 et rami eius pulcherrimi, et fructus eius
nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in
ramis eius commorantes aves caeli, 19 tu es, rex, qui magnificatus es
et invaluisti, et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum, et
potestas tua in terminos terrae. 20 Quod autem vidit rex vigilem et
sanctum descendere de caelo et dicere: Succidite arborem et dissipate
illam; attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinculo ferreo
et aereo in herbis agri, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pars
eius, donec septem tempora mutentur super eum, 21 haec est
interpretatio, rex, et sententia Altissimi, quae pervenit super dominum
meum regem: 22 et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit
habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem
quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus
super regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud. 23 Quod autem
praeceperunt, ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris, regnum
tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem caeli. 24 Quam ob
rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime
et iniquitates tuas misericordiis pauperum; sic longitudo erit
prosperitati tuae . 25 Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.
26 Post finem mensium duodecim in palatio regni Babylonis deambulabat;
27 responditque rex et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego
aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria
decoris mei? . 28 Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de caelo
ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transiit a te,
29 et ab hominibus te eicient, et cum bestiis feris erit habitatio
tua: fenum quasi boves comedes; et septem tempora mutabuntur super te,
donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et, cuicumque
voluerit, det illud . 30 Eadem hora sermo completus est super
Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est et fenum ut boves comedit, et
rore caeli corpus eius infectum est, donec capilli eius in similitudinem
aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium. 31 Igitur post
finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus
meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in sempiternum
laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna, et
regnum eius in generationem et generationem; 32 et omnes habitatores
terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam
facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non
est qui resistat manui eius et dicat ei: Quid facis?. 33 In ipso
tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei maiestas
mea et splendor meus reversa sunt ad me; et optimates mei et magistratus
mei requisierunt me, et in regno meo constitutus sum, et magnificentia
amplior addita est mihi. 34 Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et
magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae
eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare
.
5 1 Balthasar rex fecit grande con vivium optimatibus suis mille
et coram his milibus vinum bibebat. 2 Balthasar ergo praecepit iam
temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat
Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent
in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae. 3 Tunc
allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in
Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubinae
illius: 4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos,
aereos, ferreos ligneosque et lapideos. 5 In eadem hora apparuerunt
digiti manus hominis et scripserunt contra candelabrum in superficie
parietis palatii regis; et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
6 Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eius conturbabant
eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem
collidebantur. 7 Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent
magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus
Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius
manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in
collo et tertius in regno meo dominabitur . 8 Tunc ingressi sunt
omnes sapientes regis et non potuerunt nec scripturam legere nec
interpretationem indicare regi; 9 unde rex Balthasar satis conturbatus
est, et vultus illius immutatus est super eum, sed et optimates eius
turbabantur. 10 Regina autem, sermonum regis optimatiumque eius causa,
domum convivii ingressa est; et regina proloquens ait: Rex, in aeternum
vive! Non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.
11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et
in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi
sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus
principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum;
pater tuus, o rex, 12 quia spiritus amplior et prudentia
intellegentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac
solutio ligatorum inventae sunt in eo, in Daniele, cui rex posuit nomen
Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit
. 13 Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex
ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater
meus de Iuda? 14 Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et
scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te.
15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes, magi, ut
scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et
nequiverunt sensum huius sermonis edicere. 16 Porro ego audivi de te
quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergo vales
scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura
vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno
meo princeps eris . 17 Tunc respondens Daniel ait coram rege: Munera
tua sint tibi, et dona tua alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et
interpretationem eius ostendam tibi. 18 O rex, Deus altissimus regnum
et magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus
et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat, interficiebat et,
quos volebat, percutiebat et, quos volebat, exaltabat et, quos volebat,
humiliabat. 20 Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius
obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria
eius ablata est ab eo; 21 et a filiis hominum eiectus est, sed et cor
eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum
quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec
cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et,
quemcumque voluerit, suscitabit super illud. 22 Tu quoque filius eius,
Balthasar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia, 23 sed
adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram
te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum
bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos, ferreos
ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt,
laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias
tuas, non glorificasti. 24 Idcirco ab eo missi sunt articuli manus, et
scriptura haec exarata est. 25 Haec est autem scriptura, quae digesta
est: mane, thecel, upharsin. 26 Et haec est interpretatio sermonis:
mane, numeravit Deus regnum tuum et complevit illud; 27 thecel,
appensus es in statera et inventus es minus habens; 28 phares, divisum
est regnum tuum et datum est Medis et Persis . 29 Tunc, iubente
Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea
collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in
regno suo. 30 Eadem nocte interfectus est Balthasar rex
Chaldaeorum.
6 1 Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta
duos. 2 Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum
viginti, ut essent in toto regno suo, 3 et super eos principes tres,
ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae illis redderent rationem, et rex
non sustineret molestiam. 4 Igitur ille Daniel superabat omnes
principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex
cogitabat constituere eum super omne regnum; 5 unde principes et
satrapae quaerebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latere regni,
nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset,
et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo. 6 Dixerunt ergo viri
illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte
inveniamus adversus eum in lege Dei sui . 7 Tunc principes et
satrapae illi concurrerunt ad regem et sic locuti sunt ei: Darie rex, in
aeternum vive! 8 Consilium inierunt cuncti principes regni,
magistratus et satrapae, optimates et iudices, ut decretum regis promulget
et edictum confirmet, ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a
quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittatur
in lacum leonum. 9 Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signa
decretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam
praevaricari non licet . 10 Porro rex Darius signavit edictum et
decretum. 11 Daniel autem, cum comperisset decretum signatum esse,
ingressus est domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra
Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat
confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat. 12
Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielem orantem et obsecrantem
Deum suum. 13 Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto:
Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam
de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in
lacum leonum? . Respondens rex ait: Verus est sermo iuxta decretum
Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet . 14 Tunc
respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iudae
non curavit de te, rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus
temporibus per diem orat obsecratione sua. 15 Quod verbum cum
audisset, rex satis contristatus est; et pro Daniele posuit cor, ut
liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut erueret illum.
16 Viri autem illi accesserunt ad regem et dixerunt ei: Scito, rex,
quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum et edictum, quod
constituit rex, non liceat immutari . 17 Tunc rex praecepit, et
adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli:
Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te . 18 Allatusque est
lapis unus et positus est super os laci; quem obsignavit rex anulo suo et
anulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. 19 Et abiit rex
in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt illati coram eo;
insuper et somnus recessit ab eo. 20 Tunc rex primo diluculo
consurgens festinus ad lacum leonum perrexit; 21 appropinquansque
lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem:
Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne
valuit liberare te a leonibus?. 22 Et Daniel regi respondens ait:
Rex, in aeternum vive! 23 Deus meus misit angelum suum et conclusit
ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in
me; sed et coram te, rex, delictum non feci . 24 Tunc rex vehementer
gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est
Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
25 Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant
Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores
eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis
leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. 26 Tunc Darius rex scripsit
universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra:
Pax vobis multiplicetur! 27 A me constitutum est decretum, ut in
universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis: ipse
est enim Deus vivens et permanens in saecula, et regnum eius non
dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum; 28 ipse liberator
atque salvator et faciens signa et mirabilia in caelo et in
terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum . 29 Porro Daniel
prosperatus est in regno Darii et in regno Cyri Persae.
7 1 Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et
visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput
verborum, quae locutus est. 2 Respondit Daniel et dixit: Videbam in
visione mea nocte: et ecce quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum,
3 et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.
4 Prima quasi leaena et alas habebat aquilae; aspiciebam, donec
evulsae sunt alae eius; et sublata est de terra et super pedes quasi homo
stetit, et cor hominis datum est ei. 5 Et ecce bestia alia, secunda,
similis urso in parte stetit, et tres costae erant in ore eius et in
dentibus eius; et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. 6
Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis
quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data
est ei. 7 Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta
terribilis atque mirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos,
comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis
autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua
decem. 8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est
de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius; et
ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens
ingentia. 9 Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus
dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli
capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae
eius ignis accensus. 10 Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a
facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena
milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt. 11
Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud
loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus
eius, et tradita esset ad comburendum igni; 12 aliarum quoque
bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis
usque ad tempus et tempus. 13 Aspiciebam ergo in visione noctis: et
ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad
Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; 14 et
data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et
linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non
auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. 15 Horruit spiritus
meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei
conturbaverunt me. 16 Accessi ad unum de assistentibus et veritatem
quaerebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi et interpretationem
sermonum edocuit me: 17 Hae bestiae magnae quattuor, quattuor regna
consurgent de terra; 18 suscipient autem regnum sancti Dei altissimi
et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum. 19 Post
hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde
ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eius aerei,
comedens et comminuens et reliquias pedibus suis conculcans, 20 et de
cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat
ante, et ceciderant tria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os
loquens grandia et maius erat ceteris. 21 Aspiciebam, et ecce cornu
illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis, 22 donec
venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus
advenit, et regnum obtinuerunt sancti. 23 Et sic ait: Bestia quarta
regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et devorabit
universam terram et conculcabit et comminuet eam. 24 Porro cornua
decem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse
potentior erit prioribus et tres reges humiliabit 25 et sermones
contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod
possit mutare tempora et legem, et tradentur in manu eius usque ad tempus
et tempora et dimidium temporis; 26 et iudicium sedebit, et potentiam
eius auferent, ut conteratur et dispereat usque in finem; 27 regnum
autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum,
detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et
omnes reges servient ei et oboedient . 28 Hucusque finis verbi. Ego
Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in
me; verbum autem in corde meo conservavi.
8 1 Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi, ego
Daniel, post id quod mihi apparuerat in principio. 2 Vidi in visione,
et factum est, dum viderem, eram in Susis castro, quod est in Elam
provincia; vidi autem in visione esse me super rivum Ulai. 3 Et levavi
oculos meos et vidi: et ecce aries unus stabat ante rivum habens cornua et
cornua excelsa et unum excelsius altero, et excelsius crescebat in
postero. 4 Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et
contra aquilonem et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant
resistere ei neque liberari de manu eius; fecitque secundum voluntatem
suam et magnificatus est. 5 Et ego intellegebam: ecce autem hircus
caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat
terram; porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. 6 Et
venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante rivum, et
cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae. 7 Vidi eum
appropinquantem prope arietem, et efferatus est in eum et percussit
arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei;
cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare
arietem de manu eius. 8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis;
cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattuor cornua
loco illius per quattuor ventos caeli. 9 De uno autem ex eis egressum
est cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra
orientem et contra fortitudinem 10 et magnificatum est usque ad
fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit
eas; 11 et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab eo
tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius. 12
Militia autem data est contra iuge sacrificium propter peccata, et
prostrata est veritas in terra; cornu autem fecit et prosperatum
est. 13 Et audivi unum de sanctis loquentem, et dixit unus sanctus
alteri, nescio cui, loquenti: Usquequo visio et iuge sacrificium et
peccatum desolationis, quae facta est, et sanctuarium et fortitudo
conculcabitur? . 14 Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies
duo milia trecenti; et mundabitur sanctuarium . 15 Factum est autem
cum viderem ego Daniel visionem et quaererem intellegentiam, ecce stetit
in conspectu meo quasi species viri; 16 et audivi vocem viri inter
Ulai, et clamavit et ait: Gabriel, fac intellegere istum visionem .
17 Et venit et stetit iuxta, ubi ego stabam; cumque venisset, pavens
corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellege, fili hominis, quoniam in
tempore finis complebitur visio . 18 Cumque loqueretur ad me,
collapsus sum pronus in terram, et tetigit me et statuit me in gradu meo
19 dixitque: Ecce ego ostendam tibi, quae futura sint in novissimo
maledictionis, quoniam in tempore erit finis. 20 Aries, quem vidisti
habere cornua, reges Medorum est atque Persarum; 21 porro hircus
caprarum rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius,
ipse est rex primus. 22 Quod autem, fracto illo, surrexerunt quattuor
pro eo, quattuor regna de gente eius consurgent sed non in fortitudine
eius. 23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitate, consurget rex
impudens facie et intellegens propositiones; 24 et roborabitur
fortitudo eius sed non in viribus suis, et supra quam credi potest
universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et
populum sanctorum, 25 et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus
in manu eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet
plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur.
26 Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est; tu ergo signa
visionem, quia post dies multos erit . 27 Et ego Daniel langui et
aegrotavi per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis et stupebam
ad visionem, et non erat qui intellegeret.
9 1 In anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui impe
ravit super regnum Chaldaeorum, 2 anno uno regni eius, ego Daniel
intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad
Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationes Ierusalem, septuaginta
anni; 3 et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, ut quaererem
rogationem et deprecationem in ieiuniis, sacco et cinere. 4 Et oravi
Dominum Deum et confessus sum et dixi: Obsecro, Domine, Deus magne et
terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et
custodientibus mandata eius; 5 peccavimus, inique fecimus, impie
egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis tuis;
6 non oboedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo
regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo
terrae. 7 Tibi, Domine, iustitia; nobis autem confusio faciei, sicut
est hodie viro Iudae et habitatoribus Ierusalem et omni Israel, his qui
prope sunt et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos
propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. 8 Domine,
nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris et patribus
nostris, quia peccavimus tibi; 9 Domino autem, Deo nostro,
misericordia et propitiatio, quia recessimus a te. 10 Et non audivimus
vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis
per servos suos prophetas; 11 et omnis Israel praevaricati sunt legem
tuam et declinaverunt, ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos
maledictio et detestatio, quae scripta est in libro Moysis servi Dei, quia
peccavimus ei. 12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos
et super iudices nostros, qui iudicaverunt nos, ut superducerent in nos
magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est
in Ierusalem. 13 Sicut scriptum est in lege Moysis, omne malum hoc
venit super nos, et non rogavimus faciem Domini Dei nostri, ut
reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam.
14 Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia
iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non enim
audivimus vocem eius. 15 Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti
populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum
diem hanc, peccavimus, iniquitatem fecimus, 16 Domine, in omnem
iustitiam tuam; avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua
Ierusalem et monte sancto tuo; propter peccata enim nostra et iniquitates
patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per
circuitum nostrum. 17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi
tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod
desertum est, propter temetipsum. 18 Inclina, Deus meus, aurem tuam et
audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super
quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris
prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis.
19 Exaudi, Domine! Placare, Domine! Attende et fac! Ne moreris propter
temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et
super populum tuum . 20 Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer
peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in
conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei, 21 adhuc me loquente in
oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione principio, cito volans
tetigit me in tempore sacrificii vespertini; 22 et docuit me et
locutus est mihi dixitque: Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te, et
intellegeres. 23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego
autem veni, ut indicarem, quia vir desideriorum es tu; ergo animadverte
sermonem et intellege visionem. 24 Septuaginta hebdomades decretae
sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur
praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur
iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et
prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum. 25 Scito ergo et
animadverte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur
Ierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem. Et
hebdomades sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea et
muri in angustia temporum. 26 Et post hebdomades sexaginta
duas occidetur christus; et nihil erit ei. Et civitatem et
sanctuarium dissipabit populus ducis venturi, et finis eius
vastitas, et usque ad finem belli statuta desolatio. 27
Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio
hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam
abominationis vastator, et usquedum consummatio et
decretum effundantur super vastatorem .
10 1 Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli
cognomento Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque
sermonem, intellegentia enim fuit ei in visione. 2 In diebus illis ego
Daniel lugebam tribus hebdomadis dierum, 3 panem desiderabilem non
comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento
unctus sum, donec complerentur tres hebdomades dierum. 4 Die autem
vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris,
5 et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et
renes eius accincti auro obryzo; 6 et corpus eius quasi chrysolithus,
et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et
brachia eius et, quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris
candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis. 7 Vidi autem ego
Daniel solus visionem; porro viri, qui erant mecum, visionem non viderunt,
sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. 8 Ego
autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me
fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem,
nec habui quidquam virium. 9 Et audivi vocem sermonum eius; et audiens
vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus
haerebat terrae. 10 Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua
mea et super palmas manuum mearum, 11 et dixit ad me: Daniel, vir
desideriorum, intellege verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo;
nunc enim sum missus ad te . Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti
tremens. 12 Et ait ad me: Noli metuere, Daniel, quia ex die primo,
quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu
Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.
13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus;
et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et
ego remansi ibi iuxta regem Persarum. 14 Veni autem, ut docerem te,
quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in
dies . 15 Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum
meum ad terram et tacui. 16 Et ecce quasi similitudo filiorum hominis
tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui
stabat contra me: Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et
nihil in me remansit virium. 17 Et quomodo poterit servus domini mei
loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus
meus non remansit in me . 18 Rursum ergo tetigit me quasi visio
hominis et confortavit me 19 et dixit: Noli timere, vir desideriorum;
pax tibi, confortare et esto robustus . Cumque loqueretur mecum, convalui
et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me . 20 Et ait:
Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut proelier adversum
principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Graecorum veniens.
21 Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura
veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps
vester.
11 1 Ego autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut
confortaretur et roboraretur. 2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi:
Ecce adhuc tres reges stabunt pro Perside, et quartus ditabitur opibus
nimis super omnes et, cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnia
adversum regnum Graeciae. 3 Surget vero rex fortis et dominabitur
dominatione multa et faciet, quod placuerit ei; 4 et cum steterit,
conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli, sed non in
posteros eius neque secundum potentiam illius, qua dominatus est;
lacerabitur enim regnum eius etiam ad alios, exceptis his. 5 Et
confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super
eum et dominabitur dominatione super dominationem eius. 6 Et post
finem annorum foederabuntur; filiaque regis austri veniet ad regem
aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec
stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et
adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus. 7 Et stabit de
germine radicum eius plantatio loco eius et veniet ad exercitum et
ingredietur oppidum regis aquilonis; et faciet adversus eos et
confortabitur. 8 Insuper et deos eorum cum sculptilibus eorum et vasis
pretiosis argenti et auri captivos ducet in Aegyptum: ipse per aliquot
annos praevalebit adversus regem aquilonis. 9 Et intrabit in regnum
regis austri et revertetur ad terram suam. 10 Filii autem eius
provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et
veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur
usque ad oppidum eius. 11 Et provocabitur rex austri et egredietur et
pugnabit adversus eum, adversus regem aquilonis; et praeparabit
multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. 12 Et tolletur
multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non
praevalebit. 13 Revertetur enim rex aquilonis et praeparabit
multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum annorumque veniet
properans cum exercitu magno et opibus nimis. 14 Et in temporibus
illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque praevaricatorum
populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent. 15 Et
veniet rex aquilonis et comportabit aggerem et capiet urbem munitissimam;
et brachia austri non sustinebunt, et populo electorum eius non erit
fortitudo ad resistendum. 16 Et faciet veniens super eum iuxta
placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra
inclita, et consumptio in manu eius. 17 Et ponet faciem suam, ut
veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam
feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit.
18 Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare
faciet princeps opprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum.
19 Et convertet faciem suam ad oppida terrae suae et impinget et
corruet, et non invenietur. 20 Et stabit in loco eius, qui mittat
exactorem in decus regni; et in paucis diebus conteretur, non in furore
nec in proelio. 21 Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur
ei honor regius; et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia.
22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur;
insuper et dux foederis. 23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum et
ascendet et superabit in modico populo. 24 In prosperitate uberes
urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patres
patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra
oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus. 25 Et concitabitur
fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex
austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non
stabit, quia inibunt adversus eum consilia. 26 Et comedentes panem cum
eo conterent illum; exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti
plurimi. 27 Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam
unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud
tempus. 28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius
adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam.
29 Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum, et non erit priori
simile novissimum. 30 Et venient super eum trieres, Romani; et
percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et
faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt
testamentum sanctum. 31 Et brachia ex eo stabunt et polluent
sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt
abominationem vastatoris. 32 Et impios in testamentum errare faciet
fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet.
33 Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in
flamma et in captivitate et in rapina per dies. 34 Cumque corruerint,
sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
35 Et de eruditis ruent, ut aliqui eorum conflentur et purgentur et
dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus
erit. 36 Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et
magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur
magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe
est definitio. 37 Et deos patrum suorum non reputabit neque
concupiscentiam feminarum nec quemquam deorum curabit, quia super universa
magnificabit se; 38 deum autem oppidorum in loco suo venerabitur et
deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide
pretioso rebusque pretiosis 39 et faciet adversus oppida munita cum
deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis
potestatem in multis et terram dividet pretio. 40 Et in tempore
praefinito proeliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet
contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna,
et ingredietur terras et conteret et pertransiet. 41 Et introibit in
terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu
eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon. 42 Et mittet manum
suam in terras, et terra Aegypti non effugiet; 43 et dominabitur
thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti, et Libyes et
Aethiopes in vestigia eius transibunt. 44 Et fama turbabit eum ab
oriente et ab aquilone; et veniet in ira magna, ut conterat et interficiat
plurimos, 45 et figet tabernacula palatii sui inter maria super montem
sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur
ei.
12 1 In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus,
qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit
ab eo, quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore
illo salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in
libro. 2 Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt:
alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum. 3 Qui autem
docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam
erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. 4 Tu
autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus finis;
pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia . 5 Et vidi ego
Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc super ripam fluminis, et alius
inde ex altera ripa fluminis. 6 Et dixit viro, qui indutus erat
lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum
mirabilium? . 7 Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat
super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et
iurasset per Viventem in aeternum: Quia in tempus, tempora et dimidium
temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti,
complebuntur universa haec . 8 Et ego audivi et non intellexi et
dixi: Domine mi, quid erit finis horum? . 9 Et ait: Vade, Daniel,
quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum. 10
Purificabuntur et dealbabuntur et probabuntur multi, et impie agent impii,
neque intellegent omnes impii; porro docti intellegent. 11 Et a
tempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio
vastatoris, dies mille ducenti nonaginta. 12 Beatus, qui exspectat et
pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. 13 Tu autem
vade ad finem et requiesce; et stabis in sorte tua in fine dierum
. (Hucusque Daniel in Hebraeo volumine legimus. Cetera, quae sequuntur
usque ad finem libri, de Theodotionis editione translata
sunt).
13 1 Et erat vir habitans in Ba bylone, et nomen eius Ioa chim;
2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et
timentem Dominum; 3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt
filiam suam secundum legem Moysis. 4 Erat autem Ioachim dives valde,
et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo
quod esset honorabilior omnium. 5 Et constituti sunt de populo duo
senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est
iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum.
6 Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui
habebant iudicia. 7 Cum autem populus revertisset per meridiem,
ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui. 8 Et
videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt
in concupiscentia eius 9 et everterunt sensum suum et declinaverunt
oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum
iustorum. 10 Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt
sibi vicissim dolorem suum; 11 erubescebant enim indicare
concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. 12 Et observabant
cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: 13 Eamus
domum, quia prandi hora est . Et egressi recesserunt a se. 14 Cumque
revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam,
confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus,
quando eam possent invenire solam. 15 Factum est autem, cum observarent
diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus
solis puellis voluitque lavari in pomerio, aestus quippe erat. 16 Et
non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes
eam. 17 Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum et smegmata et ostia
pomerii claudite, ut laver . 18 Et fecerunt, sicut praeceperat;
clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent,
quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos. 19 Cum
autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam
et dixerunt: 20 Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt,
et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere
nobiscum. 21 Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod
fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te . 22
Ingemuit Susanna et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero,
mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras; 23 sed
melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in
conspectu Domini . 24 Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt
autem et senes adversus eam, 25 et, cum cucurrisset unus, aperuit
ostia pomerii. 26 Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus,
irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei. 27 Postquam
autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia
numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die
crastina, 28 cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et
duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut
interficerent eam; 29 et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam,
filiam Helciae, quae est uxor Ioachim ; et miserunt. 30 Et venit cum
parentibus et filiis et universis cognatis suis. 31 Porro Susanna erat
delicata nimis et pulchra specie. 32 At iniqui illi iusserunt, ut
discooperiretur erat enim cooperta ut satiarentur decore eius. 33
Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam. 34 Consurgentes autem
duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius; 35
quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in
Domino. 36 Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomerio
soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et
dimisit puellas; 37 venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus,
et concubuit cum ea. 38 Porro nos cum essemus in angulo pomerii,
videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri. 39
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et,
apertis ostiis, exilivit. 40 Hanc autem cum apprehendissemus,
interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis. Huius
rei testes sumus . 41 Credidit eis multitudo quasi senibus populi et
iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem. 42 Exclamavit autem voce
magna Susanna et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui
nosti omnia antequam fiant, 43 tu scis quoniam falsum contra me
tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti
malitiose composuerunt adversum me . 44 Exaudivit autem Dominus vocem
eius. 45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum
pueri iunioris, cuius nomen Daniel; 46 et exclamavit voce magna:
Innocens ego sum a sanguine huius . 47 Et conversus omnis populus ad
eum dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? . 48 Qui cum
staret in medio eorum, ait: Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes
neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel! 49
Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam
. 50 Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei
senes: Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit
Deus honorem senectutis . 51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos
ab invicem procul, et diiudicabo eos . 52 Cum ergo divisi essent
alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: Inveterate dierum
malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius, 53 iudicans
iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino:
Innocentem et iustum non interficies. 54 Nunc ergo, si vidisti eam,
dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi . Qui ait: Sub schino .
55 Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim
angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium . 56 Et amoto
eo, iussit adduci alium et dixit ei: Semen Chanaan et non Iudae, species
decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. 57 Sic faciebatis
filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae
sustinuit iniquitatem vestram. 58 Nunc ergo dic mihi sub qua arbore
comprehenderis eos colloquentes sibi . Qui ait: Sub prino . 59
Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim
angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos .
60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui
salvat sperantes in se. 61 Et consurrexerunt adversum duos presbyteros
convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium
feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum, 62 ut facerent
secundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis
innoxius in die illa. 63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum
pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia
non esset inventa in ea res turpis. 64 Daniel autem factus est magnus
in conspectu populi a die illa et deinceps.
14 1 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit
Cyrus Perses regnum eius. 2 Erat autem Daniel conviva regis et
honoratus super omnes amicos eius. 3 Erat quoque idolum nomine Bel
apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae
duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex. 4 Rex quoque
colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat
Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? . 5 Qui
respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui
creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis . 6 Et
dixit ad eum rex: Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides,
quanta comedat et bibat cotidie? . 7 Et ait Daniel arridens: Ne
erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque
comedit neque bibit aliquando . 8 Et iratus rex vocavit sacerdotes
eius et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has,
moriemini; 9 si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur
Daniel, quia blasphemavit in Bel . Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta
verbum tuum . 10 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis
uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis.
11 Et dixerunt sacerdotes Belis: Ecce nos egredimur foras; et tu,
rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo
tuo; 12 et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a
Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos . 13
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per
illum ingrediebantur semper et devorabant ea. 14 Factum est igitur,
postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit
Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum
templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo
regis abierunt. 15 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta
consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et
biberunt. 16 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo;
17 et ait rex: Salvane sunt signa, Daniel? . Qui respondit:
Salva, rex . 18 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam,
exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam
. 19 Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et
dixit: Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec . 20
Et dixit rex: Video vestigia virorum et mulierum et infantium . Et
iratus est rex. 21 Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios
eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et
consumebant, quae erant super mensam. 22 Occidit ergo illos rex et
tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum
eius. 23 Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii. 24 Et
dixit rex Danieli: Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora
ergo eum . 25 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse
est Deus vivens. 26 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam
draconem absque gladio et fuste . Et ait rex: Do tibi . 27 Tulit
ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et
dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit:
Ecce quae colebatis . 28 Cum audissent Babylonii, indignati sunt
vehementer et congregati adversum regem dixerunt: Iudaeus factus est rex;
Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit . 29 Et
dixerunt, cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem; alioquin
interficiemus te et domum tuam . 30 Vidit ergo rex quod irruerent in
eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. 31
Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. 32 Porro in
lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo corpora et duae
oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. 33 Erat autem
Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in
alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus. 34 Dixitque angelus
Domini ad Abacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui
est in lacu leonum . 35 Et dixit Abacuc: Domine, Babylonem non vidi
et lacum nescio . 36 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice
eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra
lacum in impetu spiritus sui. 37 Et clamavit Abacuc dicens: Daniel,
Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus . 38 Et ait Daniel:
Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te . 39
Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in
loco suo. 40 Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit
ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens. 41 Et exclamavit rex
voce magna dicens: Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius
praeter te . 42 Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant,
intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.
|